- PAX Vobis
- PAX Vobisvox DOMINI ad Discipulos prima, quando eis post resurrectionem apparuit, Luc. c. 24. v. 36. Ioh. c. 20. v. 19. et 21. ex veteri Hebraeorum more usurpata. Quam salutandi formulam, in Communione Romana ad populum in Missa ab Episcopis adhiberi, auctor est Beletus de Div. Offic. c. 36. ubi ait, orationem, quâ Sacerdos populum salutat, Dominus vobiscum, sumptam ex Vet. Testamento, et quidem ex libro Ruth, pertinere ad minores Sacerdotes, alteram vero, Pax vobis, depromptam ex Euangelio, solum spectare ad Episcopos, et qui iis sunt superiores. Quam in rem ad calcem Chronici Reichersperg. addita sunt quadam a Christ. Cewoldo Diplomata Pontificum Roman. atque in iis unum Leonis VII. ubi haec habentur: Consultum est etiam, utrum Episcopi Pax Vobis, an Dominus Vobiscum pronuntiare debeant. Sed non aliter per omnem provinciam tenendum est, quam in sancta Romana Ecclesia. In Dominicis enim diebus et praecipuis festivitatibus, atque Sanctorum natalitiis, Gloria in excelsis Deo et Pax Vobis pronuntiamus. In diebus vero Quadragesimae et in IV. Temporibus, sive in vigiliis Sanctorum et in reliquis Ieiuniorum diebus, Dominus vobiscum tantum dicimus. Vide Car. du Fresne d. l. ubi idem cum Pax Vobis esse Pax Domini, quod similiter a solis Episcopis usurpetur, addit ex Iohanne Abrincensi Episc. de Offic. Eccl. Plura vero hanc inr em, suggerent Macri Fratres in Hierolex. inprimis vero Cl. Suicerus Thesaur. Eccl. voce Εἰρήνη.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.